Epistola ad Galatas*

Caput 1: Versus 4

Qui dedit.Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda.Semetipsum.Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus.De saeculo.Id est de conformitate mundi, qui nos allicit.Praesenti saeculo nequam.Tanto plus capit, cum aeterna non videantur.Saeculo nequam.Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur:Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa.Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quae in eis fiunt.
(* Traductions européennes)